Latino/Quarta declinazione (esercizi)

Wikibooks, manuali e libri di testo liberi.
Indice del libro
Analizza e traduci il brano

Iam Trimalchio eadem omnia, lusu intermisso, poposcerat feceratque potestatem clara voce, si quis nostrum iterum vellet mulsum sumere, cum subito signum symphonia datur et gustatoria pariter a choro cantante rapiuntur. [...] Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere (= dederunt) in manus; aquam enim nemo porrexit. Laudatus propter elegantias dominus: "Aequum" inquit "Mars amat. Itaque iussi suam cuique mensam assignari. Obiter et putidissimi servi minorem nobis aestum frequentia sua facient." [...]
Doma itaque primus, cum pataracina poposcisset, "Dies" inquit "nihil est. Dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire.

da Petronio

Questa pagina è uno stub Questo modulo è solo un abbozzo. Contribuisci a migliorarlo secondo le convenzioni di Wikibooks