Latino/Traduzione (esercizi)

Wikibooks, manuali e libri di testo liberi.
Jump to navigation Jump to search
Regole fondamentali
Morfologia
Sintassi
Appendice

Traduci le seguenti frasi:

"homo,animal preacipuum,invasit caelum, terram et mare, quae regna animalium sunt."

  • "luna splendet in caelo"," sol est stella clarissima";"sol in caelo est"
  • "caelum est supra terram";"caelum erat serenum et ventosum"
  • "sol illustrat terram et lunam";"sol dat lucem et calorem"
  • "totum caelum opertum est densis nubibus"
  • "caelum erat splendidissimum, luce solis plenum"
  • "subito nubes obscuraverunt caelum"; nubes solem occultant"
  • "nubes in caelo lunam obscurant";"nubes solem obscurant"
  • "sol est rex caeli";"luna est regina siderum"
  • "luna candida apparet";"in principio Deus creavit caelum et terram"
  • "quanta est caeli altitudo?";"quantus est stellarum numerus?"
  • "imber est aqua quae de nubibus cadit"
  • "Carolus maritus est Catharinae";"Catharina uxor est Caroli"
  • "Carolus coniux est Catharinae"; "Catharina coniux est Caroli"
  • "Carolus et Catharina coniuges sunt"
  • "Marcus filius est Caroli et Catharinae";"Aemilia filia est Caroli et Catharinae"
  • "Marcus frater est Aemiliae" ; "Aemilia soror est Marci"
  • "Carolus pater est Marci et Aemiliae"
  • "Catharina mater est Marci et Aemiliae"
  • "Carolus et Catharina parentes sunt Marci et Aemiliae"
  • "Carolus et Catharina sunt parentes duorum filiorum"
  • "filius est talis,quales sunt parentes"
  • "pater est bonus";"mater est bona";"pater et filius sunt boni";"mater et filia sunt bonae"
  • "mater filiam suam amat";"pater filium suum amat";"parentes liberos suos amant"
  • "Carolo nascitur filius de Catharina,qui Marcus est appellatus"
  • "Carolo nascitur filia de Catharina,quae Aemilia est appellata"
  • "Carolus filiam suam Aemiliam in matrimonium dedit Antonio"
  • "Julia filia est Aemiliae"; "Julia nepticula est Catharinae"
  • "Catharina avia est Juliae" ; "Carolus avus est Juliae"
  • "Marcus est avunculus Juliae
  • "avia amat Juliam" ; "Julia amat aviam" ; "nepticula ad aviam vadit"
  • "avia fabulam narrat nepticulae"; "avus est pater patris"
  • "Paulus non est filius Caroli sed Carolum ut patrem amat"
  • "Carolus non est pater Pauli sed Paulum ut filium amat"
  • "Fabius non quattuor filios,sed quinque filios habet"
  • "pueri et puellae in horto ludunt";"puellae in herba ludunt"
  • "puer,qui ludit in horto,est filius meus";"puellae, quae in prato ludunt, filiae meae sunt"
  • "honora patrem et matrem";"pater et mater boni sunt";"filius tam est bonus quam pater"
  • "ego habeo quinque fratres";"dico te amare patrem"
  • "meus discipulus est bonus.";"mei discipuli sunt boni"
  • "puer,quem vides,est discipulus meus"
  • "frater tuus est discipulus meus".
  • "Claudius discipulus diligens est,eius frater contra est piger"
  • "vos soli diligentes estis,ceteri sunt negligentes"
  • "magister pigros discipulos non laudat"
  • "pigri discipuli litterarum studia non amant"
  • "magister laudat discipulos,qui student"
  • "puer,de quo diximus,amicus meus est"
  • "ego meos libros lego,tu tuos libros legis,amicus libros suos legit"
  • "urbs Roma est clara";"sol,surgens,urbem illuminat";"urbs plena est monumentis"
  • "urbs Roma ad flumen Tiberim posita est";"Carthago celebris Africae urbs fuit"
  • "in Africa sita Carthago est"
  • "amici veniunt domum meam"
  • "Marcus et Fabius amici mei sunt";"amici fidi et boni rari sunt"
  • "Marcus est minus diligens quam Fabius"
  • "Fabius diligentior quam Marcus est"; "Fabius diligentior Marco est"
  • "Romulus est conditor urbis";"Romulus fuit conditor Romae";"Roma a Romulo condita est"
  • "Romulus,Romae conditor, bellicosus fuit"
  • "hic homo civis romanus est"
  • "Romulus vir romanus est";"Julia femina romana est"
  • "Hersilia femina sabina est";"Tatius vir sabinus est"
  • "pater,mater et filius in prato ambulaverant"
  • "miles est vir armatus"
  • "Cupido est filius Veneris"
  • "natura mater hominum et animalium est"
  • "duo genera hominum sunt,boni et mali"
  • "Deus mundum creavit";"mundus a Deo creatus est"
  • "Deus fecit mundum et omnia quae in eo sunt";"Deus omnia videt"
  • "reddite Caesari quae sunt Caesaris et Deo quae sunt Dei"
  • "Cleopatra Caesari donum dat"
  • "Cupido est deus amoris";"Iuppiter est rex deorum"
  • "Caesaris milites sine ulla difficultate famem tolerabant"
  • "milites omnes difficultates superare potuerunt"
  • "milites pugnaverunt cum virtute";
  • "Mars est deus belli"; "Neptunus est deus maris"
  • "Dei auxilio,difficultates superavimus"
  • "vita putatur donum Dei";"putamus vitam donum Dei";"puto te honestum esse"
  • "anima donum pretiosum boni Dei est"
  • "asinus miseram et duram vitam tolerat"
  • "succumbere doloribus miserum est"
  • "vita pulchra est"; "historia est magistra vitae"
  • "in hoc libro exponemus vitas excellentium imperatorum"
  • "plebeiorum vita ardua et difficilis erat"
  • "summa consolatio vitae nostrae amicitia est"
  • "valeant cives mei,sint incolumes,sit beata eorum vita!"
  • "rosae pulchrae sunt"; "rosae mei horti sunt pulchrae".
  • "rosae odorosae sunt"; "Caroli filia pulchra est";"mater venit cum pulchra veste"
  • ""flos tam est gratus quam pulcher";"flos violae est pulcher"
  • "in horto sunt flores";"in horto multae rosae sunt";"rosa est gratus flos"
  • "in meo horto pulcherrimae rosae sunt"
  • "hortus floribus abundat";"templum ornatum est floribus"
  • "unus,duo,tres,quattuor,quinque..."
  • "certissimum est numeros esse infinitos"
  • "numerus amicorum meorum magnus est"
  • "hortus distat duo milia passum ab urbe"
  • "In horto ambulamus et pulchrum librum legimus"
  • "servus in horto laborat";"Iulius in horto ambulat"
  • "Polyphemus,Neptuni filius,unum oculum in fronte habebat"
  • "Polyphemus est monstrum horrendum"
  • "quot oculos habebat Polyphemus? unum modo oculum in media fronte habebat"
  • "oculi Antoniae sunt pleni lacrimarum"
  • "in oculis Antoniae sunt lacrimae";"Marcus lacrimas in oculis Antoniae videt"
  • "Marta puella nigris oculis erat"
  • "oculi nocturnorum animalium fulgent in tenebris"
  • "oculi amant pulchras et varias formas et nitidos colores"
  • "homo oculos et nasum habet";"puellam meam magis quam oculos meos amo"
  • "in capite sunt oculi, aures,nasus et os"
  • "Cerberus habet tria capita,tria paria oculorum,tres nasos et tria ora"
  • "filia Herodiadis dixit<<da mihi hic in disco caput Ioannis Baptistae>>"
  • "homo inter homines sum,capite aperto ambulo"
  • "nemo ducentos annos vivere potest";"nemo sine cibo vivere potest"
  • "nemo est propheta in patria sua"
  • "nemo propheta acceptus est in patria sua"
  • "patria mea mihi multo est carior vita mea";"patria amanda est nobis"
  • "nemo mihi in foro dixit: redde quod debes!"
  • "in medio foro locata est statua";"in foro erecta est statua ex aere"
  • "haec insula abundat frumento";"Sicilia insula est";Sardinia et Sicilia insulae sunt"
  • "Creta insula graeca est";"in medio mari est insula"
  • "mare Ionium inter Graeciam et Italiam est"
  • "Strophades sunt duae insulae in mari Ionio sitae"
  • "in medio mari apparebant duae insulae"
  • "Sardinia a Sarde,Herculis filio,nominatur"
  • "mensis September nominatur a numero septem"
  • "unus passus est quinque pedes"; "homo duos pedes habet"
  • "discipuli cum magistro deambulant"
  • "ego deambulabam cum fratre meo"
  • "homo duos pedes habet,itaque homo ambulare potest";"nos pedibus incedimus"
  • "murus decem pedes altus";"turris erat duobus pedibus altior quam murus"
  • "fossa erat quinque pedes alta"
  • "manus manum lavat";"in bracchio est manus"
  • "duae manus et duo pedes in corpore humano sunt"
  • "in manu una sunt quinque digiti";"in manibus duabus sunt decem digiti"
  • "digitus index utilissimus est"
  • "gladius,quem in manu dextra fero,acutus est"
  • "hominis manus ad multos usos aptae sunt";"manus ad scribendum aptae sunt"
  • "Fabius dextra data amicitiam cum Antonio fecit"
  • "in schola,Titus nullos habebat amicos"; "timeo inimicos meos"
  • "occultae inimicitiae sunt magis timendae quam apertae";"nullum periculum timemus"
  • "ubi est luna? luna est in caelo";"ubi est Roma? Roma in Italia est"
  • "ubi sunt flores? flores in prato sunt";"hi flores,quos vides,rosae sunt"
  • "puella colorem florum amat"
  • "habitamus pulchram terram,ubi natura splendida est"
  • "Brennus,rex Gallorum,ad Italiam venit"
  • "bellum fuit inter Romanos et Gallos";"bellum fuit inter Romanos et Sabinos"
  • "bellum carthaginiensibus indictum est"
  • "Hannibal cum populo Romano bellavit";"Pyrrus cum populo Romano bellavit"
  • "longum bellum pugnatur inter Romanos et Etruscos"
  • "Sabini et Veientes contra Romam rebellaverunt"
  • "post longum bellum nos pacem desideramus"
  • "Romanum imperium a Romulo exordium habuit"
  • "in Impero romano multae sunt provinciae"
  • "insula Sicilia prima provincia romana fuit"
  • "Langobardi invaserunt Italiam";"Caesar cum legionibus Galliam invasit"
  • "Sarraceni,subito cum multis navibus venientes,Siciliam invadunt"
  • "puella invenit rosas in horto"
  • "qui invenit amicum invenit thesaurum"
  • "Piratae in Africa cum magno thesauro pervenerunt"
  • "simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro"
  • "Illi amant agri culturam magis quam bellum"
  • "ager sine cultura fructuosus esse non potest"
  • "agricolae arant agros";"agricola agrum cum aratro arat"
  • "frumentum crescit in agris";"Credebam patrem tuum esse agricolam"
  • "Vergilius poeta de vita agricolarum scripsit"
  • "Vergilius fuit magnus poeta";"clarorum poetarum aeterna est gloria"
  • "antiqui poetae audaciam laudant";"Catullus clarus poeta est"
  • "Vergilius et Horatio,antiqui poetae,sub Augusto vivebant"
  • "discipulus bonus est carus bono magistro"
  • "hic puer nobis carus est ob diligentiam suam"
  • "mali discipuli in scholam ire non amant"
  • "lupus ululat,canis latrat, ovis balat,avis canit,ranae coaxant,boves mugiant"
  • "canis nonne similis est lupo?"
  • "leo fortior quam lupus est";"leo fortior lupo est"
  • "aquila volat";"corvus volat"
  • "aquila et corvus volant"; "duae aquilae volant in caelo"
  • "aquila et corvus sunt aves"
  • "Mercurius avi similis volat inter terras et caelum"
  • "aves volant";"ciconia est avis"
  • "in rami pini aves frequenter aedificant nidos"
  • "pinus sacra fuit Neptuno"
  • "nidus est in ramo";"in nido sunt ova"
  • "arborum rami muros horti tui superant"
  • "cervorum cornua similia sunt ramis";"lupus vidit tres cervos"
  • "ferocia lupi periculosa est pavido cervo"
  • "cervus,velox animal,celeri fuga eludit lupos"
  • "cervus in fonte imaginem suam vidit";"cervus ex fonte bibit"
  • "leo interfecit cervum" "cervus a leone interfectus est"
  • "Romulus interfecit Remum";"Theseus interficit Minotaurum"
  • "gladiator adversarium cum gladio longo interficit"
  • "beatus Georgius,evaginato gladio,draconem occidit"
  • "illi,ut erat imperatum,circumsistunt hominem atque interficiunt"
  • "Philippus a Pausania occisus est";"Clodius occisus est a Milone"
  • "in via Appia Clodius occisus est"
  • "vix credere possumus quam multi cives occisi aut in exilium missi sint"
  • "ego occido illum,quia habet aurum";"cur Romulus fratrem suum occidit?"
  • "Antonius spiritu privavit Sextum Pompeium"
  • "mortuus erat consul romanus Quinctius";"Augustus in urbe Roma mortuus est
  • "Basilius,quod a Caesare imperatum erat,fecit"
  • "Cato se occidit,ne serviret sub Caesaris imperio"
  • "Furius Camillus civibus suis imperavit,ut pacem non auro sed ferro recuperarent"
  • "ferrum utilius est quam aurum";"ferrum est magis utile quam pulchrum"
  • "anuli pretiosi non ex ferro,sed ex auro facti sunt"
  • "catena ex ferro facta est";"statua ex marmo facta est"
  • "in templo Neptuni tectum auro fulgebat";"vinum ex uvis factum est"
  • "agricolae non solum frigidam aquam sed etiam bonum vinum bibunt"
  • "aqua, quae de nubibus cadit,non est calida sed frigida"
  • "cervus ad lacum appropinquavit,ut biberet"
  • "cum amicis domum intramus,ut bibamus"
  • "Claudius vinum potat"; "ego vinum bonum bibo"
  • "vinum in taberna cum amicis bibo"; "tu mihi vinum dabas"
  • "Illi lacte et carne vivunt et pellibus sunt vestiti"
  • "non solo pane vivit homo"
  • "asinus non volat"
  • "asinus volat???.. id non possum credere"
  • "aves in Africam migrant";"multae aves in loca calidiora migrant"
  • "aves in aere volant,pisces in aqua natant"
  • "tructa est piscis";"delphinus non est piscis"
  • "tructae et murenae in aqua piscinae natant"
  • "pisces in aqua fluminis natant";"Fabius pisces capiebat retibus"
  • "crocodilus et in aqua et in terra vivere potest";"crocodili multos Africae fluvios infestant"
  • "glacies est aqua gelata"
  • "piscator vadit ad mare cum retibus"
  • "asinus volare non potest,quod non est avis neque alas habet"
  • "sonus minus est velox quam lux"
  • "illi currebant maxima velocitate"
  • "pastor amat canem et canis amat pastorem"
  • "canis est fidissimus ex animalibus";"tigris est omnium animalium ferocissima"
  • "pater amat filios suos";"pater punit filios neglegentes";magister vituperat discipulos negligentes"
  • "pastor advenit cum canibus"
  • "discipuli venerunt ad magistrum audiendum"
  • "magister est vir doctus";"tu es minus doctus quam amicus meus"
  • "magister pueris in schola explanat poetarum libros"
  • "magister multas res scit quas discipuli nesciunt"
  • "officium magistri est docere,officium discipulorum est discere"
  • "discipulus,qui discit,bonus est";"discipuli erudiuntur a magistro"
  • "homines,dum docent,discunt";discipuli discunt grammaticam a magistro"
  • "vir sanctissimus Benedictus papa regebat romanam ecclesiam"
  • "rex Alboin in Italia tres annos et sex menses regnavit"
  • "rex Tullius ob iram Iovis fulmine percussus est"
  • "post Tullii mortem ,Ancus Marcius rex creatus est"
  • "Ancus Marcius regnavit annos quattuor et viginti"
  • "Ancum Marcium regem populus creavit"
  • "Romani statim Aulum Postumium dictatorem creaverunt"
  • "Carthaginienses Hamilcarem imperatorem creaverunt"
  • "sensus corporis quinque sunt:visus,auditus,odoratus,gustus et tactus"
  • "qui aures bonas habet bene audit";"qui habet aures audiendi audiat"
  • "audio te loquentem";"frater meus est multo loquacior quam tuus amicus"
  • "te audire non possum";"nulla alia vox violenta audita est"
  • "boni discipuli omnia verba magistri audiunt";"audi,vide,tace,si vis vivere in pace"
  • "video amicum et audio eius verba";" video amicos et audio eorum verba"
  • "ego neque audivi neque vidi sororem tuam"
  • "illi viderunt lumen ,sed vocem non audierunt"
  • "soli homini datum est loqui"
  • "non angelis,non inferioribus animalibus necessarium fuit loqui"
  • "quia tu,qui potes loquere,non loquis?";"cur taces?"
  • "Genua urbs Liguriae est" "Genua habet portum"
  • "Honoratus,archiepiscopus Mediolanium, ad genuensem urbem confugit"
  • "Hospitius, vir sanctus, adventum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit:"Venient Langobardi in Gallias et devastabunt civitates septem"
  • "civitates a Langobardis invasae sunt"
  • "Christianus est populus in hac civitate"
  • "angelus Gabriel missus est a Deo in civitatem Galilaeae"
  • "pauper et dives aeque mortales sunt";"omnes homines sunt mortales"
  • "Crassus multas villas magnificas possidebat: is homo dives erat"
  • "Fabius magnas divitias non possidet,itaque neque multa neque magna dona dare potest"
  • "tu es dives,ego vero pauper sum"
  • "Marcus venit pauper in vitam, sed dives decessit"
  • "dives difficile intrabit in regnum caelorum
  • "gloria et divitiae gratae hominibus sunt"
  • "Catilina avidus fuit divitiarum";"magnae divitiae sunt perniciosae"
  • "Dii immortales nobis futura praedicunt"
  • "transitus per Alpes est saepe difficilis"
  • "Germani magna cum multitudine hominum flumen Rhenum transierunt"
  • "Hannibal cum elephantis montes transit et in Italiam invadit"
  • "a consule ductus est exercitus trans montem"
  • "Caesar Galliam invasit et Gallos vicit"
  • "facilius est camelum per foramen acus transire,quam divitem intrare in regnum Dei"
  • "si vis perfectus esse,vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo"
  • "camelus,sicut asinus et ovis,ruminat"
  • "cameli bina tubera in dorso habent"
  • "fulgur illustravit caelum";"nix de caelo cadit"
  • "angelus Domini descendit de caelo.Erat aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix"
  • "Flavius erat iuvenis aetate,pulchra statura et eleganti aspectu"
  • "ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph,dicens:Surge,et accipe puerum,et matrem eius,et fuge in Aegyptum"
  • "Romulus condidit urbem Romam et dedit nomen genti et civitati"
  • "Phoenices in Africa Carthaginem et alias urbes condiderant"
  • "Galli Mediolanum atque alias urbes condiderunt"
  • "Alexander magnus,admodum iuvenis,immensum imperium condidit"
  • "Troiani novam urbem condere volebant";"multas urbes Augustus in Hispania condidit"
  • "qui urbem novam condit,tauro et vacca arat;ubi araverit,murum facit"
  • "piratae advenerunt in urbem"
  • "mihi non licet esse pigro"
  • "Ioannes dicebat Herodi:<<non licet tibi habere uxorem fratris tui>>"
  • "maritus in animo habebat nihil uxori dicere"
  • "maritus dicit uxori:<<mea omnia sunt tua,et tua omnia sunt mea>>"
  • "servus salutat dominum"
  • "dum servi laborant,dominus dormiebat"
  • "servus domino paret,non dominus servo"
  • "mi care fili,magistro semper pare!";"dico bonos esse filios,qui patri pareant"
  • "non dubito quin boni sint filii,qui patri pareant"
  • "canis dixit<<dominus et eius uxor mihi dant panem et carnem>>"
  • "grammatica est scientia recte loquendi";"rhetorica est scientia bene dicendi"
  • "Graecus dicit<<Odysseus>>,Romanus dicit<<Ulixes>>
  • "Ithaca est regnum et patria Ulixis";"Circe socios Ulixis mutavit in bestias"
  • "bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus,tigribus,lupis,vulpibus et ceteris"
  • "terra,humus et tellus sunt synonyma"
  • "Deus dixit:<<Fiat lux!>>.Et facta est lux.
  • "Luna suam lucem non habet,lux lunae a sole venit"
  • "philosophi dicunt lunam non suum lumen habere,sed solis radii inluminari"
  • "Anaxagoras philosophus totum patrimonium suum propinquis et amicis distribuerat"
  • "Plato philosophus negat animum mortalem esse";"Plato docet animum esse immortalem"
  • "philosophia a nobis laudata est";"quid est vita sine philosophia?"
  • "magna est philosophorum sapientia";"philosophos,magistros sapientiae,audimus"
  • "Plato sapientissimus ex Graecis fuit";"sapientissimus inter omnes philosophos Socrates est"
  • "Luna vicinior est terris quam sol";"magnitudo lunae minor est quam terrae"
  • "magnitudo terrae minor est quam solis";"sol multo maior est quam terra"
  • "magnitudo Dei ex operibus eius apparet"
  • "Theudelinda regina basilicam beati Iohannis baptistae dedicavit"
  • "Caesar in Capitolio statuam Mario dedicavit"
  • "imperator Hadrianus templum Traiano dedicavit"
  • "in media urbe regina magnificum templum aedificabat"
  • "terra rotunda est"; "Pantheum est templum altum et rotundum"
  • "dominus templum intrat et orat"; "extra urbem est templum"
  • "Februarius brevior est quam December"
  • "annus in duodecim menses dividitur"
  • "mense septembri pastores cum gregibus ex altis montibus ad campestria loca descendunt"
  • "mense Aprili et Maio apparuit in caelo stella quam cometam dicunt"
  • "hoc tempore Agilulf cum Theuderico, Francorum rege, pacem perpetuam fecit"
  • "sequenti aestate mense Julio firmata est pax perpetua cum Francis"
  • "pax melior est quam iustissimum bellum";"pax potest esse perpetua"
  • "Sparta est oppidum graecum";"castra sunt militum oppida"
  • "Creta centum oppida possidet"
  • "milites in castris habitant";"in castris erat dux"
  • "consul laudavit milites ob virtutem eorum"
  • "Galli fuerunt hostes Romanorum";"Caesar hostes vicit"
  • "milites ad castra hostium appropinquabant";"Caesar sex legiones ducebat"
  • "castra hostium non longo spatio ab urbe distant"
  • "urbs ab hostibus expugnata est"
  • "Manlius,consulis filius,ad castra hostium appropinquavit,ut loca exploraret"
  • "Q. Fulvius et App. Claudius consules contra Hannibalem novos exercitus duxerunt"
  • "Mauritius augustus saepe contra hostes dimicans victoriam obtinuit"
  • "dux claram victoriam obtinet";"Vercingetorix dux Gallorum erat"
  • "multi Troiani ab hostibus numero superioribus occisi sunt"
  • "Valerius ducem hostium vicit et interfecit"
  • "Cicero respondet: non esse consuetudinem populi Romani ullam accipere ab hoste armato condicionem"
  • "Romani fortissimi fuerunt ex antiquis populis"
  • "occisus quoque est his diebus Theudepertus rex Francorum,et facta est pugna gravissima inter eos"
  • "Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum"
  • "Childepertus in Italiam exercitus Francorum cum viginti ducibus ad debellandam Langobardorum gentem direxit"
  • "litterae dividuntur in duas partes:vocales et consonantes"
  • "in vocabulo 'vox' sunt tres litterae";"sine vocali syllaba fieri non potest"
  • "historiae sunt res verae,quae factae sunt;fabulae sunt res quae nec factae sunt nec fieri possunt,quia contra naturam sunt"
  • "fortuna est caeca";"dicunt Homerum caecum fuisse";"Homerus caecus fuisse dicitur";"Homerus poetarum Graecorum clarissimus est"