Vesper adest: iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
Exspectata diu vix tandem lumina tollit.
Surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas;
Iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra:
Nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
Sic certest: viden ut perniciter exsiluere?
Non temere exsiluere; canent quod uincere par est.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Non facilis nobis, aequales, palma parata est:
Aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
Non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.
Nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
Nos alio mentes, alio diuisimus aures:
Iure igitur uincemur; amat uictoria curam.
Quare nunc animos saltem conuertite uestros:
Dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
20Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
Qui natam possis complexu auellere matris,
Complexu matris retinentem auellere natam
Et iuueni ardenti castam donare puellam.
Quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?
Qui desponsa tua firmes conubia flamma,
Quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes,
Nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
Quid datur a diuis felici optatius hora?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam
*
Namque tuo aduentu uigilat custodia semper.
Nocte latent fures, quos idem saepe reuertens,
Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.
At libet innuptis ficto te carpere questu.
Quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis,
Ignotus pecori, nullo conuulsus aratro,
Quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,
Multi illum pueri, multae optauere puellae;
Idem cum tenui carptus defloruit ungui,
Nulli illum pueri, nullae optauere puellae:
Sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
Cum castum amisit polluto corpore florem,
Nec pueris iucunda manet nec cara puellis.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.
Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo
Numquam se extollit, numquam mitem educat uuam,
Sed tenerum prono deflectens pondere corpus
Iam iam contingit summum radice flagellum,
Hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci;
At si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
Multi illam agricolae, multi coluere iuuenci:
Sic uirgo, dum intacta manet, dum inculta senescit;
Cum par conubium maturo tempore adepta est,
Cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
Et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo.
Non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse,
Ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
Virginitas non tota tua est, ex parte parentum est:
Tertia pars patri, pars est data tertia matri,
Tertia sola tua est. Noli pugnare duobus,
Qui genero suo iura simul cum dote dederunt.
Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.